Meeting Tonight

Weather shall not defeat us today. Our meeting will be at 530 PM in the Classics library.

Advertisements

I Have A Dream (MLK)

I Have a Dream Speech:

Source: Pompeiiana  Newsletter, Jan 1989

By Martin Luther King Jr.

(Latin version)

Hodie vobis dico, mei amici, contra difficultates et momenti temporis vana, adhuc somnium habeo. Id est somnium alte inveteratum in Somnio Americano.

Somnium habeo uno die hanc nationem surrecturam esse et victuram pro fide vera: “Tenemus has veritates manifestas esse–omnes viros aequos creatos esse.

Somnium habeo uno die, in collibus rubris Georgiensis, filios illorum servorum et filios illorum dominorum una ad germanitatis mensam consessuros esse.

Somnium habeo uno die etiam civitatem Mississippiensem–civitatem desertam incendentem iniuriae et servitudinis calore–in libertatis iustitiaeque oasem mutatum iri.

Somnium habeo uno die meos quattuor liberos parvos habituros in natione in qua non cutis colore iudicentur sed morum contento. Somnium hodie habeo!

Somnium habeo uno die Alabamiensem (cuius gubernatoris labri nunc stillant interpositionis et recusationis verba) mutatum iri in situm in quo pueri nigri et puellae nigrae possint coniungere manus cum pueris puellisque albis, et una ambulabunt ritu sororum fratrumque. Somnium hodie habeo!

Somnium hodie habeo. Somnium habeo uno die omnem vallem elatum iri, ommnem montem demissum iri, loca aspera plana factum iri, et loca prava recta factum iri, et Domini gloriam patefactum iri et omnes eam una visuros esse.

Haec est spes nostra. Haec est fides quacum ad regionem australem redeo. Hac fide poterimus mutare Reipublicae tinnulas discordias in germanitatis symphoniam pulchram.

Hac fide simul laborare poterimus, simul orare, simul contendere, simul ad carcerem ire, simul pro libertate adstare poterimus scientes nos uno die liberos futuros esse.

Hic erit dies in quo Dei liberi omnes poterint significatione nova canere, “Patria mea, de te, libertatis terra dulcis, de te cano. Terra in qua patres mei mortui sunt, terra peregrinatoris decoris, de omnis montis lateribus libertas resonet.”

Et si America natio magna futura est, haec vera facienda sunt.

Ergo, libertas resonet de Novae Hanoniae ingentibus summis collibus.

Libertas resonet de Novi Eboraci magnis

montibus. Libertas resonet de Pennsylvaniensis amplificantibus Alleghenibus.

Libertas resonet de Coloradiensis scopulis nivosis

Libertas resonet de Californiensis formosis summis!

Sed non solum ita: Libertas resonet de Georgiensis Monte Lapideo. Libertas resonet de Missisipiensis omni colle et minimo impedimento.

Libertas resonet de omnis montis lateribus. Quando permittimus ut libertas resonet de omni pago et omni vico, de omni civitate et omni urbe, poterimus maturare illam diem in qua Dei liberi–nigri albique, Iudaei et Gentiles, Protestantes et Catholici–omnes poterunt coniungere manus et canere verba illius Nigrorum hymni antiqui, “Tandem liberi, tandem liberi! Deo Omnipotenti gratias agite, tandem liberi sumus!”

Impending Reading

The reading of the Satyricon and the Pharsalia is fast approaching! Remember to sign up in the Classics Department, located on the second floor of the Jefferson Building, itself located on Washington Street! The reading will begin at 9:30 AM at the Pedestrian Mall, between the Jefferson Building and Java House on April 25th.